monumenta.ch > Ambrosius > 10
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, SERMO NONUS. Theth <<<     >>> SERMO UNDECIMUS. Caph

SERMO DECIMUS. Iod SHOW APPARATUS

1 Incipit littera apud Hebraeos decima Iod, quae Latina significatione confessio dicitur, vel certe desolatio. Nec discors ac dissonans videtur interpretatio. Siquidem qui desolati sunt, citius confitentur; magis enim secundis rebus animus extolli solet; cum autem urgetur adversis, tunc divinum implorat auxilium. Nam et in iis quae humana sunt, hunc usum esse cognoscimus; ut cui succedunt prospera, animus elatior sit: cui mundi huius infesta sunt, et potentia alicuius adversa, tunc confugiat, tunc opem quaerat; ut vel rogando superioris mitiget potestatem, vel se viribus armet adiunctis; ne quasi inferior potentioribus viribus opprimatur.
2 Denique Hieremias sub hac littera sic ait: Manus suas extendit qui tribulatur in omnia desideria eius. Vidit enim gentes introeuntes in sanctificationem suam; quibus mandasti ne introirent in Ecclesiam eius. De Hierusalem utique hoc dicit Propheta cuius deplorat aerumnam, cuius praecessit desolatio ac destitutio; ut postea sequeretur confessio. Castigat enim Dominus omnem filium quem recipit. Recepturus igitur Hierusalem, ante captivitatis flagellavit aerumnis. Nimium enim insoleverat, et inflato se corde iactaverat; ut caput tenere non posset Dominum Iesum, id est, humilitatem, gratiam, iustitiam, sapientiam, hoc est, verae fidei magisterium non teneret. Et ideo Dominus castigavit eam, qui moderator omnium novit quemadmodum unumquemque castiget. Ut enim medicus graviora vulnera asperioribus medicamentis curare consuevit, leviora levioribus: ita et Deus noster graviora peccata maiore severitate castigat. Sed ipsa castigatio ad salutem proficit. Dixit enim Dominus: Percutiam, et ego sanabo.
3 Denique de Hierusalem spem coepit Hieremias propheta promittere. Nam in posterioribus sub hac littera ait: Dabit percutienti maxillam suam, et satiabitur in opprobriis. Dabit in sepultura os suum; si tamen est spes patientiae . In Evangelio Dominus Iesus docens virtutem atque insigne patientiae, ait: Qui te percusserit in maxillam, praebe ei et alteram. Vult enim discipulos suos et iniuriarum esse patientes, nec referire facile, nedum ferire. Patientia enim humilitatis indicium est. Et ideo quoniam desolata erat ac destituta Hierusalem: Dabit, inquit, percutienti maxillam suam; ut non se subducat iniuriae, nec declinet caedis dolorem, sed percutienti maxillam offerat. Utrumque intelligi potest, sive ei qui percutere incipiat, sive ei qui iam percusserit; ut illud Evangelicum compleatur: Qui te percusserit in maxillam, praebe ei et alteram. Et prophetice hoc positum est, ut doceret Hierusalem, hoc est, plebis Iudaicae Ecclesiam non aliter esse servandam, nisi per Evangelii disciplinam; ut cum coeperit Evangelii praecepta servare, et operibus implere mandatum Domini Iesu, tunc iugum captivitatis de suae animae cervice deponat, cum se subdiderit iugo Christi.
4 Et satiabitur, inquit, in opprobriis. Non dixit: Subibit opprobrium; facile est enim unam aut alteram contumeliam sustinere; sed addidit: Satiabitur in opprobriis; quo facilius Dominus moveat misericordiam, opprobriorum complurium deformitate miserabilis. Quod utique ex libro Regnorum potes intelligere. Quippe cum conviciaretur Semei filius Gera sancto David, virum sanguinarium appellans, et malediceret ei, quando fugiebat filium suum Abessalon, parricidalia ad tempus bella declinans, tacebat Rex, et summum patientiae insigne praestabat. Etenim cum tentationis suae tempus intelligeret, ut ei parricidale praelium moveretur, magis humilem se volebat videri, quo Domini mitigaret offensam; quam exasperandum eius arbitrabatur in sua tentatione iudicium, si forte suas iniurias ultum iret. Unde et ad populi ducem Abessam vindicare cupientem ait: Quid mihi et tibi est, fili Sarviae? Ideo maledicit mihi; quoniam Dominus dixit illi, ut maledicat . . . . . Ecce filius meus, qui exivit de ventre meo, quaerit animam meam. Si autem modo extraneus maledicit mihi, dimitte illum, ut maledicat; quoniam Dominus dixit illi, ut videat humilitatem meam: et retribuet mihi Dominus bona pro maledicto hoc. Quod et prophetico dixit spiritu, et probavit eventu. Cum enim repleta fuerit humilitas, peccatum solvitur. Denique et in Esaiae libro habes quia dixit Dominus: Sacerdotes, loquimini ad cor Hierusalem: consolamini eam, quia repleta est humiliatio eius, solutum est peccatum eius; quia accepit de manu Domini duplicia peccata sua. Advertis igitur quia ubi desolatio, ibi humilitas. Desolationem enim sequitur humilitas iusto ordine, humilitatem patientia, patientiam probatio, probationem consolatio. Quod habes et in Apostolo scriptum: Quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio autem spem, spes autem non confundit; quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui utique nostrorum consolator est affectuum.
5 Quod autem ait: Dabit in sepultura os suum; ostendit quamdam supra modum patientiae taciturnitatem; ut tamquam sepeliat os proprium, ne loquatur; et velut quodam aggere virtutum obstruat, ne vocem doloris emittat; tantum pondus asserens patientiae quam spes foveat; ut vocem ipsam velut busto quodam ac tumulo sepeliat, ac includat, quam nulla extorquere, nullave excitare possit iniuria. Huius quoque litterae interpretationem, ut potuimus, explicavimus; veniamus ad psalmum.
6 Itaque primus versiculus est: Manus tuae fecerunt me, et paraverunt me: da mihi intellectum, ut discam mandata tua. Magno commendationis exordio usus est, ut opus Dei esse se diceret; quo facilius circa operis sui gratiam favor inclinaretur auctoris. Grandis enim praerogativa est etiam in rebus humanis; ut aliquis operibus et beneficiis faveat suis, nec meritum spectet alienum; sed in suae gratiae munus intendat; ne videatur abrogare quod ipse donavit. Itaque etsi de luto corporis nostri substantia sit, et carne induamur, et corpus ossibus intexatur et nervis; tamen quod simus pretiosissimum opus Dei, nemo dubitaverit. Nam et fabricam ipsam humani corporis si quis considerare velit, nihil poterit in terra pretiosius iudicare. Est enim homo statu celsus, vultu decorus, caesarie gratus, non in alvum caeterorum more curvatus animantium, sed ipso naturae iure sublimis, qui in coelum libero spectet obtutu; nulla captivae servitute cervicis depressus in terram, sed tamquam propriae conscius libertatis, et locuples sui testis auctoris.
7 Verumtamen in caeteris animantibus membrorum forma laudetur, in quibus praeter gratiam corporis nihil est aliud quod requiratur. Homo in eo est pulchrior quod non videtur, non in corpore quod videtur: in se habens aeternitatis gratiam, et praesentium venustatem. Quae enim videntur, temporalia sunt; nam quae non videntur aeterna. In hoc terrestri hospitio indutus habitatione coelesti, cui simul competit et in terris videri, et Deo iungi. Magnum sane munus, si se ipse cognoscat; et quaedam forma iustitiae, mundo magis quam sibi nasci. Unde et Salomon ait: Grande homo, et pretiosum opus vir misericors: virum autem fidelem opus est invenire. Et vere magnus est qui et divini operis interpres est, et imitator Dei. Homo est enim qui potuit dicere: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Terram excolit, mari tamquam possessione utitur, coeli ornamenta gratus miratur assertor. Evanuerat rerum natura, nisi qui ea uteretur, divina providentia esset adiectus.
8 Denique postquam fecit Deus coelum et terram et maria, posteaquam omnia reptilia, volatilia, animantia, postea hominem fecit, quem animantibus viventibus anteferret: de quo non immerito coelesti sententia resultavit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Caetera dixit, et facta sunt: mandavit, et creata sunt; ut homo fiat, specialis quidam Dei accedit hortatus; ut tamquam laborantis Dei in huius munere creaturae significaretur operatio. Deus quidem expers laboris est: sed tamen Scripturae verba quid aliud, nisi studiosam tui operationem eius ostendunt? Ergo si Deus maiore quodam studio te creavit, cur ipse tui studium derelinquas? Si Deus in te laboravit, qui laborare non novit, cur ipse fugitans sis laboris?
9 Manus tuae, inquit, fecerunt me, et paraverunt me. Clamat ad Deum Propheta: Opus tuum, Domine, ne deseras, non derelinquas. Te auctorem convenio, te teneo conditorem, praesidia aliena non quaero. In adiumentum accingere, qui accinctus es ut creares. Dic ipse David, quid senseris, cur dixeris: Manus tuae fecerunt me? Sed dixisti inferius: Domine, retribues propter me: Domine, misericordia tua in saeculum, opera manuum tuarum non omittas; hoc est dicere: Bestias non fecerunt manus tuae, sed dixisti: Producant aquae reptilia animarum viventium, et produxit terra secundum genus quadrupedia, et reptilia, et bestias terrae. Me autem, inquit, fecisti, me tuis manibus figurasti, hoc est, non figurasti bestias manibus tuis, non reptilia, non volatilia: Me autem fecerunt manus tuae, et paraverunt me.
10 Non mediocre opus est, quod paratum est: cum sapientia unumquodque disponitur et paratur. Denique Sapientia dicit: Cum pararet coelos, cum illo eram. Quod de hominibus dicit idem Propheta: Vox Domini praeparantis cervos. Quae vox Domini Dei est, nisi: Faciamus hominem. Qui sunt isti cervi, nisi inimici serpentibus, qui super aspides ambulant, et venena non sentiunt? Non vile igitur, non corporale arbitror, quod paravit Deus. Nosce te ipsum, homo: tuae animae dicitur in Canticis Canticorum: Nisi cognoveris te formosam in mulieribus. Cognosce te, anima, quia non de terra, non de luto es; quia insufflavit te Deus, et fecit te in animam viventem. Opus es magnificum, Dei generatione inspiratum. Attende tibi, ut Lex dicit, hoc est tibi, id est, animae tuae. Saecularia te et mundana ne teneant, terrestria non morentur. Ad illum tota intentione festina, ex cuius inspiratione consistis. Grande, inquit, homo et pretiosum opus vir misericors; virum autem fidelem opus est invenire. Disce, homo, ubi grandis, ubi pretiosus sis. Vilem te terra demonstrat: sed gloriosum virtus facit, fides rarum, imago pretiosum. An quidquam tam pretiosum, quam imago est Dei, quae primo tibi fidem debet infundere; ut in corde tuo refulgeat quaedam auctoris effigies: ne qui mentem tuam interrogat, non agnoscat auctorem? An quidquam tam pretiosum, quam humilitas; ut naturam corporis animaeque perspiciens, alteri te subiicias, alterum regere cognoscas? Prona in vitium carnis illecebra misericordiam suadet; quia quod alteri contuleris, tibi solvis: quidquid a te procedit, in terecurrit: et quidquid profueris, tibi proficit.
11 Vivacis animae vigor sensus, rationis, et intellectus capax, atque iudicii; ut digna domus tanto habitatore videatur, non amittat suae praerogativam naturae, ne hominis nomen amittat. Scriptura enim eum hominem dicit, qui est ad imaginem et similitudinem Dei: peccantem autem, non hominem, sed aut serpentem, aut equum adhinnientem feminis, aut vulpeculam, aut iumentum vocare consuevit. Nolite fieri sicut equus aut mulus quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui ad te non appropinquant. Et: Dicite huic vulpi, de Herode ait. Generatio viperarum vocatur a Ioanne plebs hominum. Magnum ergo opus Dei es, homo, magnum est quod dedit tibi Deus; vide ne quod Deus tribuit, amittas magnum illud munus, quod es ad imaginem Dei; et hoc in te puniatur magis. Deus enim non punit similitudinem suam: sed eum punit qui ad similitudinem Dei factus, hoc quod accepit, servare non potuit. Punitur ergo illud quod ad similitudinem Dei esse desistit, hoc est, peccatum tuum. Nam suam Deus non damnat imaginem, nec in illud incendium mittit aeternum: sed magis vindicat imaginem suam de eo, qui imagini illi fecit iniuriam; ut per malitiam homo, quod eras, esse desineres, et fieres mulus ex homine. Vindicatur ergo imago, non condemnatur. Vindicatur quasi expulsa: non condemnatur quasi rea. Postquam enim peccasti, aliud esse coepisti: illud quod eras, esse desiisti. Quomodo igitur punitur in te, quod in te non invenitur? Nam si inveniatur in te imago Dei et similitudo, non supplicio incipis dignus esse, sed praemio. Ita imago illa qua ad imaginem et similitudinem Dei factus es, non condemnatur, sed coronatur. Condemnaris autem in eo, quod ipse mutatus es; ut fieres ex homine serpens, mulus, equus, vulpecula. His enim nominibus iam nos Scriptura condemnavit; quia exuti coelestis imaginis ornamento, etiam nomen hominis amittimus, qui gratiam hominis non tenemus.
12 In aliquibus tamen codicibus invenimus: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me. Nec istud alienum; quia et Iob dixit: Manus tuae plasmaverunt me, et fecerunt me. Unde et hic edicitur, ut meminerit Deus quia pulvis sumus; ut uberioris gratiae munus infundat, nec infirmum opus deserat. Gubernator fluctuante navigio plus laboris impendit, quam cum secundo remigium labitur fluctu, aut ventorum flatus, suo superante labore, praecurrit.
13 Manus tuae, inquit, plasmaverunt me. Manus dicit pluraliter, non manum. At vero alibi ait: Ego manu mea solidavi coelum. Et: Manus mea fecit haec. In hominis constitutione videtur non abundasse, quod toti mundo, ut fieret, abundavit. Coelum una firmavit manus, ut scriptum est: et utraque Dei manus hominem figuravit, ut legimus. Coelum non ad similitudinem, homo ad similitudinem. Angeli ad ministerium, homo ad imaginem.
14 Esto ut et angeli ad imaginem. Scriptura tamen de homine locuta est quod sit ad imaginem. Habemus enim aliquid quod fortasse angeli non habeant; ubi enim abundavit peccatum, superabundavit gratia. Nobis est natus Christus ex Virgine. Legimus enim: Puer natus est nobis, et filius datus est nobis. Nobis carnem suscepit: immo potius nos in illa carne suscepit, quod Filium hominis in Dei sede constituit. Non lego angelos in Dei sede nisi stantes, nisi ministerium deferentes . Non lego angelos, sed homines consepultos Christo, et in Christo resuscitatos . Denique ait Apostolus: Quia convivificavit nos in Christo, cuius gratia estis salvi facti: et simul suscitavit, simulque sedere fecit in coelestibus, in Christo Iesu . Filius ergo hominis ad dexteram Dei, non Angelus, non Archangelus, nec Cherubim et Seraphim. Illa laudant: Filius hominis sedet. Filius hominis angelorum ore laudatur, quod angelos malos vicerit, de nequitiis spiritalibus quae sunt in coelestibus, triumphaverit: quod fecerit similes angelorum homines, in quibus ante erant contagia mortuorum.
15 Verbo, inquit, Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum. Homo quoque spiritu Domini perfectionem vitae, consummationemque virtutis accepit. Inspiravit in eum Deus spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem. Vita ergo nostra coepit ex inspiratione divina: sed vita haec secessione animae, corporisque dissolvitur, inspiratio autem divina non solvitur. Et ideo intellige aliud esse quod figuratum est, aliud quod factum est, vel paratum. Meritoque dupliciter habes scriptum de homine. Primum enim scriptum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram . Et: Dominabuntur, inquit, vel principatum habebunt. Et: Fecit Deus hominem ad imaginem Dei. Secundo autem loco ita scriptum est, quia Accepit Deus pulverem de terra, et plasmavit hominem. Ubi pulvis, ibi plasmatio: ubi autem non pulvis, ibi non terra, non materia; sed incorporeum, sed admirabile: ibi non materia, sed immateriale. Quod enim secundum imaginem Dei est, non est in corpore, nec in materia, sed in anima rationabili. Ibi operatur, ibi ostenditur homo ad similitudinem et imaginem Dei, ubi iustitiae, ubi sapientiae, ubi omnis forma virtutis assumitur.
16 Si intelligas imaginem, videbis ad imaginem; homo enim non est imago Dei, sed ad similitudinem factus est. Alius est imago Dei invisibilis, primogenitus universae creaturae, per quem facta sunt omnia. Ille non ad imaginem, sed imago: tu non imago, sed ad imaginem. Habes ergo in tua substantia aliquid de imagine et similitudine Dei, quod sit divinae simile imaginis. Propterea imago ad eum qui est ad imaginem, venit: et quaerit imago eum, qui est ad similitudinem sui; ut iterum signet, ut iterum confirmet; quia amiseras quod accepisti. Insufflaverat enim tibi Deus, ut inspirationis suae dono haberes gratiam, quam tibi tua culpa sustulerat. Factus eras in animam viventem: audi quid dicat, non in carnem, sed in animam viventem. Sed quia peccator signaculum tenere non potuit, et in crimine positus non habebat quae Dei sunt, sed quae hominum; propterea venit Dominus noster Iesus Christus, ut legisti in Evangelio, et a mortuis resurgens cum clausos discipulos reperisset, claustris ingressus est manentibus, et dixit: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Cumque hoc dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum .
17 Videsne ergo quae manus fecerint hominem, aut quem hominem fecerint; illum utique quem secundum Christum induimus: Exspoliantes veterem hominem cum actibus eius, et induimus novum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum; ubi non est . . . servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus. Christum ergo induimus, sicut et alibi dictum est: Christum induistis. Accepimus Spiritum sanctum, qui non solum nostra peccata dimittit: sed etiam nos facit sacerdotes suos aliis peccata dimittere. Ideo ait Propheta: Tu finxisti me, et posuisti super me manum tuam. Finxit per lutum; posuit per gratiam spiritalem; licet plerique hunc psalmum ex persona dictum Salvatoris accipiant. Audi quia manus Domini, etiam Spiritus dicitur. Clamat Iob: Spiritus divinus, qui fecit me. Istae sunt ergo manus quae hominem paraverunt, Christus et Spiritus. Ergo Dominus Iesus et corporis auctor est nostri, qui primum fecit hominem ad imaginem, et postea de luto finxit, et voluit servare quod fecerat, salvare quod plasmaverat; ut totum hominem salvum faceret, sicut ipse dixit in Evangelio: Mihi irascimini, quia totum hominem salvum feci in sabbato. Quod specialiter Ecclesia docet, quia non solum anima, sed etiam caro nostra servetur: anima per cognitionem Dei, caro per resurrectionem: quorum alterum docuit divini auctoritate sermonis, alterum propriae resurrectionis exemplo.
18 Hic est ergo homo geminae substantiae. Alia est enim facti substantia, alia figurati: ista de Dei Spiritu, illa de limo. Propterea ait Iob: Resuscitabit corium meum, quia quod de limo est, resuscitatur; terra enim in terram redit; quod autem factum est, ut principatum haberet super caeteras animantes, id praestantius esse intelligis. Luti enim etiam bestiis nobiscum commune consortium est; et ideo animae specialis praerogativa donata est. Idem tamen quia caeteris animantibus imperat; ut possit imperare, debet Deo esse subiectus. Docetur igitur servire; ut ad regnum pervenire mereatur. Qui enim servit Christo, placuit Deo. Qui servit Christo, placet utique veritati, et debet nescire mendacium. Qui servit iustitiae, debet repellere iniquitatem. Qui servit immaculato, debet tenere castimoniae disciplinam. Qui servit luci, debet odisse tenebras peccatorum. Ergo quia corpus infirmum est, visitationem Domini postulemus. Unde Propheta ait: Quid est homo, quod memor es eius; aut filius hominis, quia visitas eum?
19 Et nunc in reliqua versiculi portione ait: Da mihi intellectum, et discam mandata tua. Spiritalem igitur se esse cognoscens Propheta, petit gratiam Spiritus sancti. Etenim intellectum dari a Domino, et inter munera gratiarum primo constitui loco, in Apostolica lectione didicisti; quia unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem; et in propheta primo loco sapientiae et intellectus spiritalis gratia postulatur. Petitur ergo Dei donum. Deinde vide ordinem: Da mihi, inquit, intellectum; ut discam mandata tua. Intellectus praemittitur, ut scientia sequatur. Nam nisi quis intellexerit, doctus esse non poterit. Doctrinam igitur intellectus facit, non memoria. Nihil enim prodest multa legisse, nisi intelligas ipse quae legeris. Et in Apostolo post manifestationem Spiritus, sermonem scientiae legisti postea substitutum; ut scias intellectum memoriae praeferendum, et illum posse habere scientiam, cui ante intellectus affulserit.
20 Simul humilitatem considera. Si Propheta intellectum dari sibi postulat, quis tam arrogans, qui profiteatur in sua potestate esse intelligentiam? Intellectum petit, ut ipse se noverit, et naturae suae possit scire rationem: at illi qui de rerum natura disputant, coeli scrutantur plagas, qui se ipsos scire non possunt, putant intelligentiam sine Dei dono posse concedi. Unde et nos humilitatem debemus assumere; ne extollamur, si forte unam aliquam de Scripturis parabolam cognoverimus: aut quia interdum secundum litteram plana legimus; si forte secundum litteram aliquid intellexerimus, doctrinae nobis assumamus scientiam. Propheta ille qui accepit Spiritum sanctum, postquam unctus est in regnum, unctus est in Prophetam, centesimum et octavum decimum psalmum scribens, intellectum sibi dari poscit, ut mandata Dei intelligat: et scit nisi a Domino acceperit gratiam, intelligere eius se mandata non posse. In Evangelio quoque lego, quia proponebat parabolas Dominus Iesus, et apostoli non intelligebant. Denique explanationem propositae parabolae postulabant.
21 Ipse Dominus Iesus cum diceret, ut legisti in libro Evangelii secundum Matthaeum scriptum: Beati pauperes spiritu; subiecit in posterioribus: Omnis qui audierit mea verba haec, et fecerit ea, similis erit viro sapienti. Non ergo qui audit tantummodo, similis erit: sed qui facit quae audierit. Ergo neque factum sine auditione, neque auditio sine facto potest esse sapientis: sed qui audit et facit. Audiamus igitur, ut intelligamus: faciamus ut intellexisse nos quod audivimus, comprobemus.
22 Sequitur versus secundus: Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur; quia in verba tua supersperavi. Fortasse aliquibus videatur hoc esse contrarium, quia iustus dicit: Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur; multis enim iustus gravis est, cum videtur. Denique in Evangelio plerique Dominum Iesum videre non poterant: sicut Geraseni rogabant eum, ut abiret de regionibus eorum : et alii ei transitum denegabant, quando tamen per eos transire nolebat . Unde puto quod sicut illic Iudaicae forma impietatis exprimitur: ita hic Ecclesiae gratia reveletur. Prophetat enim totum orbem replendum esse timore divino; et ideo quasi timentes Deum sanctorum dicit cognitione laetari; qui enim videt iustum, et gaudet, etiam ipse vult esse iustus. Pulchrum est enim ut in aliis delectetur, quod vult in se servare, si sumpserit. Est enim insitum bonis; ut castum, pudicum, prudentem sapiens affectu pio diligat, misericors liberalem; et virtutes suas in aliis amet. Plerisque enim iusti aspectus admonitio correctionis est, perfectioribus vero laetitia est. Quam pulchrum ergo, ut videaris et prosis? Bonum ergo vir iustus.
23 Propterea denique Paulus apostolus ascendit Heirosolymam, ut iustos videret: et cum Petro mansit diebus quindecim; ut ex eius aliquid cohabitatione proficeret. Propterea ipse Paulus et Barnabas, cum Hierosolymam ingrederentur, magnifice excipiebantur ab Ecclesia, ab apostolis, et maioribus natu. Cum autem abire vellent, ne discederent rogabantur: et, ut postea de Paulo legimus, cum lacrymis deducebantur. Nam si est tanta vis in naturalibus, ut animal visum prosit ictericis; ita ut mortui quoque cornu eius animantis prodesse dicatur, si fuerit demonstratum iis, qui huiusmodi inciderint passionem: dubitare possumus quod iusti sanet aspectus? Ergo vile animal irrationabile tantam virtutem habet, ut sanare possit hominem momento exiguo, quo videtur: homo iustus, si tamen cum fide ab eo aspiciatur, qui utilitatem ab eo percipere desiderat, nihil confert? An non vel ipsi oculorum radii virtutem quamdam videntur infundere iis, qui fideliter eum videre desiderant?
24 Sed quemadmodum iustus laetificat cor innocentium, cum videtur: ita improbi iustorum cognitione torquentur; quia vel tacitis sanctorum moribus arguuntur. Torquet castitas incontinentiam, avaritiam liberalitas, impietatem fides. De hoc quoque parile vilis animantis sumamus exemplum. Nam sicut prodesse diximus mutum animal, cum videtur: ita obesse percipimus lupum, si aliquem videndo praevenerit; vocem enim feruntur amittere, quos prius lupus viderit. Basiliscus quoque, hoc est, noxius serpens, si quodcumque prior viderit animal, fertur occidere: et allegatur statim necari, qui potuerit a serpente huiusmodi praevideri. Ipse quoque serpens mori dicitur, si fuerit hominis praeventus aspectu. Ergo si tanta virtus, vel in oculis serpentis, vel in oculis est hominis; ut si alter alterum prior viderit, possit occidere: non est virtus in oculis iusti, qui repletus virtutis est gratia; cum praesertim tantum operetur fides, ut et illa quae fimbriam Domini tetigit, sanaretur, et ille cui intendit Dominus Iesus, statim ex eius oculis gratiam sanitatis hauriret ?
25 Sed qui videt iustum, debet scire quid videat: non illum videt in corpore, non in vestimento, non in patrimonio, non in vultu; sed intus videt; non, inquam, illum videt, nisi eius viderit mentem, nisi eius sermonem intenderit, nisi sensus illius potuerit comprehendere, sapientiam de tractatu eius assumere. Tunc igitur laetabitur, cum ista perspexerit, cum ista cognoverit. Ita ergo et nos sicubi audivimus iustum, festinemus videre, sicut illa mulier quae audivit in domo pharisaei discumbere Dominum Iesum, et ingressa est, et eius pedes perfudit unguento . Illius imitatores simus; namque Ecclesiam in illa muliere figuratam esse quis dubitet? Sicubi ergo iustus sedeat, sicubi accumbat, festinemus videre eum. Pretiosum est videre virum iustum; ut videas eum secundum imaginem Dei. Quod foris est, nihil prodest: quod intus est, sanat. Sane et in eo qui foris est illum qui intus est, frequenter aspicimus; ut si viderimus pauperem, illum ad cuius similitudinem factus est, honoremus in paupere, de quo ait: Dedistis mihi manducare . . . . . quia quod uni eorum dedistis, mihi dedistis . Qui enim coronat imaginem imperatoris, utique illum honorat, cuius imaginem coronavit: et qui statuam contempserit imperatoris, imperatori utique cuius statuam consputaverit, fecisse videtur iniuriam. Gentiles lignum adorant, quia Dei imaginem putant: sed invisibilis Dei imago, non in eo est quod videtur: sed in eo utique quod non videtur.
26 Vides ergo quia inter multas Christi imagines ambulamus? Caveamus ne coronam imagini detrahere videamur, quam unicuique Christus imposuit. Caveamus ne aliquid detrahamus iis quibus debemus adiungere. Sed quod peius est, non solum non honestamus pauperes; sed etiam dehonestamus, destruimus, persequimur: et ignoramus quod has Dei imagini congeramus iniurias, cum factos ad imaginem Dei putamus esse laedendos. Qui enim irridet pauperem, exacerbat eum qui fecit illum. Sed aderit ille qui dicat: Esurivi, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi bibere . . . . aeger eram . . . . et non visitastis me . Et quanto ista leviora sunt, quam si dicat: Iniurias mihi fecistis, nudastis me, verberastis me? Quem si quis interrogaverit: Quando tibi iniurias fecimus, quando spoliavimus, quando etiam verberavimus? Dicet: Quamdiu uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis. Propterea caveamus diligentius, ne cui vel minimo contumeliam irrogemus; ne ipsi Domino in illis minimis contumeliosi fuisse videamur.
27 Qua ratione autem dixerit: Qui timent te, videbunt me et laetabuntur, ipse exposuit dicens: Quia in verba tua supersperavi: hoc est dicere: Intus me viderunt, intus me tetigerunt, intus me aspexerunt; ubi spem assumpsi de tuis verbis, ubi tua verba percepi. Beati ergo qui vident iustum, et laetantur; quia sperant in Dei verba. Quam multi autem sunt qui oderunt iustos, qui perscrutantur Dei verba, qui iusti sunt: et cum aliquos doctos audiunt impii, eos propter doctrinam vitare consuerunt.
28 Sequitur versus tertius; Agnovi, Domine, quoniam iusta iudicia tua: et in veritate tua humiliasti me. Qui potest intelligere quae sunt divinae providentiae, utitur eo sermone quo usus est propheta sanctus David; quia omnia iudicio Dei fiunt, ut aegrum corpus aliquis habeat, ut salubre, ut dives, ut pauper sit, ut moriatur iuvenis, vel senex. Si quis intendat Scripturis divinis, intelligit haec fieri iudicio Dei; nihil enim est praeter Dei scientiam. Exemplum quaerimus? Non est absconditum; siquidem Iob numquam amisisset proprias facultates, nisi esset traditus adversariae potestati. Dedit enim Dominus diabolo potestatem in facultates eius, ut tentaretur qualem, amisso patrimonio, haberet affectum : dedit in filios, dedit in corpus eius; ut probaretur num defunctorum dolore liberorum, aut cruciatu corporis a constantia mentis animique descisceret. Dominus quidem noverat fortem; sed in illo docere atque examinare nos voluit, utrum imitatores eius esse possemus. Denique et Abraham tentavit, quando filium senis unicum sibi petiit immolari. Sciebat utique mentem Abrahae: sed sciens tentat Dominus, sicut legisti in Evangelio, quia cum interrogasset Dominus Iesus discipulos, quot panes haberent; et illi respondissent, quia quinque tantum haberent panes, ipse ait: Quid faciemus inter tantos homines? hoc autem dicebat tentans eos; sciebat enim quid facturus esset . Qui ergo iustus est, examine iustitiae suae credit quia Dei iusta iudicia sunt: vel secundum Graecum, quia Dei iudicia sunt ipsa iustitia.
29 Sed hoc ut agnosceret, fecit praemissa precatio; quoniam intellectum sibi dari poposcit, ut mandata Dei disceret. Accepta est ergo intellectus et cognitionis gratia, agnovit iusta esse Dei iudicia: agnoscere autem perfecti est. Denique aliud est credere, aliud agnoscere. Fides timentis, agnitio est sapientis. Qui enim timet, rationem non quaerit: sapiens autem et agnitionem eorum investigat, quaecumque percipere desiderat. Credidi, inquit, propter quod locutus sum : cognovit autem intelligens quod locutus est.
30 In quo ergo iusta iudicia Dei sunt? Quia per labores, et tribulationes, et afflictiones ad coeleste praemium pervenitur. Sicut enim certantibus athletis corona defertur iusto iudicio hominum: ita legitime certantibus Christianis divino iudicio palma decernitur. Vincenti, inquit, dabo sedere mecum in sede mea. Vita ergo nostra examinatur igne, sicut splendor argenti; ut virtus certaminibus approbetur. Transivimus, inquit, per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium. Per haec igitur vera iudicia tua esse cognovi. Humiliatus enim sum, ut haec viderem; quia ii qui exaltati sunt corde, oculos ad veritatem aperire non possunt. Cum autem humiliamur, peccata nostra cognoscimus, et ipsa humilitate delicta nostra purgamus. Humiliatus sum, inquit, et salvum me fecit. In veritate ergo humiliatus est, qui humiliatus est ad salutem: nec vane pertulit passionem, qui salutem veritatis secutus est.
31 Distat igitur inter cognoscere et timere, ut eo revertamur. Denique Evangelii lectio docere nos debet. Ait enim Dominus ad eos qui credebant ei ex Iudaeis: Si manseritis in verbo meo, . . . . cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos . Si manseritis, inquit, cognoscetis. Vides quia non a principio potuit cognoscere quicumque Deum timens verbum eius audivit. Non solum autem non idem est timor et cognitio; verum etiam non idem est fides et cognitio. Siquidem etiam Apostolus docuit diversa esse munera gratiarum. Alii enim, inquit, per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu . Si ergo alii fides datur, alii cognitio; vides quia ubi fides, non statim cognitio; ubi autem cognitio, et fides est et prudentia, nec ab eo possumus diligentiam separare.
32 Habuit ergo cognitionem sanctus David, utpote propheta perfectus; quandoquidem ita perfecte cognovit, ut humiliaretur in ipsa veritate. Sive ergo in adversis positus, agnovit probationis gratiam, ea quae laboriosa et adversa sunt, sustinenda: iustum autem esse Dei iudicium; et ideo bene certantes numquam deseri, vel relinqui, et coronam his post labores posse deferri: sive in secundis et prosperis positus, cognovit etiam divitias regum, diversosque successus, tentationis causa solere suppetere; ut is qui his utitur, rerum prosperitate tentetur. In eo igitur propheta David laudandus, quia cum ista agnosceret, humiliabatur; ut humilitate sua, vel prosperorum excluderet tentamenta, vel adversorum subiret constanti aequanimitate tolerantiam.
33 Non ergo magnopere laudabilis esset Propheta, si laudaret iudicia Dei, usus affluentia secundorum. Quid enim magnum facimus, si quando in secundis sumus, laudamus Deum, quando in divitiis sumus, quando nullis vexamur iniuriis? Illud est magnificum, si subiectus iniuriis, contumeliis, iudicium Dei laudes, si vexatus aegritudine, iudicia Dei praedices; si te inopia non revocet, quominus laudes iustitiam Dei. Ergo semper laudanda sunt iudicia Dei, sicut scriptum est: Exsultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua. Quae sunt filiae Iudae, nisi animae religiosae, animae Ecclesiae quae Iesum Christum Dominum confitentur, quae videntes rationem iudiciorum tuorum, semper exsultant? Qui enim non ex aliquo secundorum proventu, sed ex cognitione rationis induit laetitiam; non nisi in exsultatione perpetua constitutus est.
34 Sequitur versus quartus: Fiat nunc misericordia tua ut exhortetur me, secundum verbum tuum servo tuo. Aliqui habent in hoc loco: Consoletur me. Sed etiam in Apostolo legimus exhortationem pro consolatione dictam, et consolationem pro exhortatione . Magna est ergo misericordia Dei, quae non solum remissionem tribuit peccatorum; sed etiam certantibus adhibet exhortationis calcaria, ne suscepti certaminis passiones imbelli formidine derelinquant. Non ergo misericordiam, quasi is qui victus cedat, aut ut veniae precator, implorat; sed ut Dei miseratione succinctus, maiora viribus tanto munere fultus expediat. Egregiam et singularem Prophetae spectato virtutem. Alius enim humiliatus aerumnis posceret, ut circa eum tentamenta desinerent, et sedare Dominus adversa dignaretur, ne tribulationum procella in eum saeviret; iste autem tamquam athleta fortis et patiens, qui exerceri et ungi animam suam tribulationibus nosset, non tristia dimovere, non impugnantia declinare desiderat, non omne illud desinere, quod fatigationem et laborem afferret, exposcit; sed magis in tempore laboris sui adversus tentationum procellas dari sibi verbum consolationis exposcit; ut possit forti quae ingeruntur mente tolerare, ne aliqua moestitiae perturbatione lassetur. In eo igitur obsecrat misericordiam Dei, ne auxilio destitutus expediendi, coeptam militiam derelinquat.
35 Denique adhortationem divinae esse misericordiae, evidens testimonium docet; Moysi enim dicit Deus: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo, cui misericordiam praestitero. Igitur non est volentis, neque currentis, sed miserantis Dei est . Forte dicas: Ergo non debemus, vel velle, vel currere; atqui negligentes Deus deserere consuevit. Non ergo hoc dicit; sed quid dicat consideremus. Non volentis, neque currentis hominis perseverantia est; non est enim in hominis potestate, sed miserantis Dei est, ut possis complere quae coeperis. Denique iterum Moysi dicit: Quia in hoc ipsum te suscitavi, ut ostendam in te virtutem meam. Colligitur ergo adhortationem divinae misericordiae deputandam. Unde sequitur: Ergo cui vult miseretur, et quem vult obdurat. Hunc miseratus hortatur, illum non revocat exsecratus. Et vere misericordia est Dei nostrarum militia passionum, per quam nobis peccata minuuntur. Denique Lazarus pauper, quia in hac vita toleravit mala complurima, in gremio Abrahae requiem consolationis invenit; ille autem dives, qui consolationem habuit in saeculo, post curricula vitae huius fructum quietis amisit. Quem si miseratus esset Deus, castigasset potius in hoc saeculo, ut postea non flagellaretur. Denique Iob licet graviter flagellatus, et quidem flagellis plurimis inopiae, amissionis filiorum, doloribus corporis, opprobriis amicorum; consolatione tamen fruitur aeterna.
36 Ergo quanto maiores tribulationes fuerint, tanto uberior consolatio reservatur. Et tamen ne cadas atque succumbas, quanto maiores tentationes videris, tanto magis roga Verbum Dei, ut adhortationem tibi afferat: sicut rogavit, et Paulus qui ait: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus omnis consolationis, qui nos exhortatur in omni angustia; ut possimus et ipsi consolari eos, qui sunt in omni tribulatione, per exhortationem qua et ipsi advocamur a Deo; quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat etiam consolatio. Tanta vi Apostolicae petitionis rogat, ut consolationem accipiat a Domino in omni tribulatione, quo non solum ipse induat tolerantiam; verum etiam alios consoletur, ut et ipsi possint propriae mentis angustias sustinere. Si igitur ipse in omni tribulatione idoneus fueris approbatus, tunc demum dignus eris, qui consolationem accipias in omni tribulatione. Et tamen non omnis passio digna consolatione est: sed quae passio per Christum est, haec consolationem Christi meretur.
37 Pulchre autem addidit: Secundum verbum tuum servo tuo. Ipse enim Dominus pro suo nomine praeliantibus auxilium pollicetur dicens: Cum ergo tradent vos, nolite cogitare, quomodo aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Pater meus qui loquitur in vobis . Ergo ne impares simus certamini, divinum semper oremus auxilium, ut nobis tribuat adhortationem. Si enim habeamus eum qui nos exhortetur, non facile cedimus.
38 Plerique autem habent: Qui consoletur nos, nec abhorret a vero. Instigantis enim aliquem blanda quaedam est exhortatio, quae certantem studio laudis accendat, et velut quadam consolatione demulceat; ne laborum asperitate revocetur.
39 Sequitur versus quintus: Veniant mihi miserationes tuae, et vivam; quoniam lex tua meditatio mea est. Cui lex Dei meditatio est, huic praesto sunt misericordiae, ut vivat in aeternum. Quomodo enim beatus quis potest esse sine miseratione divina? Beatus . . . . . autem qui in Domini lege die ac nocte meditatur . Sed qui meditatur in Lege, eruditur in Lege: et quem Lex erudierit, Dominus erudivit, qui locutus est Legem. Ideoque scriptum est: Beatus quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum. Discamus ergo, et nos in Lege meditari, non avocemur saecularibus illecebris, non occupemur impedimentis: sed semper ad legem Dei simus attenti. Scriptum est enim: Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium. Hoc in veteri Testamento: audi dicentem et in novo: Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo. Et maxime hanc meditationem sacerdotibus necessariam ostendit ad Titum scribens, quia debet episcopus amplecti eum, Qui secundum doctrinam est fidelem sermonem; ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere. Quod utique sollicitae atque intentae meditationis est, non perfunctoriae lectionis. Et ad Timotheum scribens, ait: Attendite lectioni, exhortationi, doctrinae (I. Lectio enim frequens, nec intermissione aliqua destituta, doctrinae munus operatur.
40 Quod autem poscit ut vivat, frequenter ostendimus huius corporis vitam verae vitae gratiam non habere; sed illam veram vitam fore, cuius bona unusquisque sanctorum credit se videre in terra viventium. Quod credimus nos visuros, non praesens utique, sed futurum est.
41 Sequitur versus sextus: Confundantur superbi; quoniam iniuste iniquitatem gesserunt in me: ego autem exercebor in praeceptis tuis. Superius ait idem Propheta: Si reddidi retribuentibus mihi mala. Numquid hic maledicit iis, qui in se iniqua gesserunt? Non utique. Videbat enim charitatem etiam inimicissimis deferendam, cum venisset Evangelii praedicator. Unde arbitror quia quasi medicus velit eos ipsos sanare qui laeserint; ut iniquitatis suae contemplatione conventi, de propriis flagitiis erubescant: in quo non solum propheticam incipiunt probare patientiam, verum etiam emendare suam insolentiam. Pudor enim plerumque corrector est nostri; et dum incipit nos pudere commissi, ne diutius pudeat, deserere quae erubescenda sunt, admonemur. Non ergo maledicit Propheta, sed quasi bonus medicus vult illos cognoscere et scire quid fecerint; ut cum se in suam conscientiam receperint, quanta suorum sit colluvies delictorum incipiant erubescere: erubescentes autem possint prioribus renuntiare peccatis. Considera mihi nunc aliquos fornicantes, inequitantes viduis ac puellis, aliena rapientes; et in his non solum non erubescere, sed etiam gloriari solere, tamquam vel pulchritudinis, vel potentiae suae titulos deferentes: de quibus bene dixit Apostolus, quod eorum gloria in confusione ipsorum; eo detestabiliores ipsis criminibus suis, quod cum tanta committant, non confundantur. Verum eorum si quis postea veniat in Ecclesiam, credat in Dominum Iesum, audiat Evangelium, compungatur corde: tunc demum incipiet quam atrocia et gravia deliquerit, agnoscere; et in iis quae agnoverit, erubescere.
42 Quid sit autem exerceri in praeceptis Domini nostri, quia dixit: Ego autem exercebor in praeceptis tuis, in Lege didicisti? hoc est, si bos adversarii ceciderit, vel iumentum; ut non deserendum existimes, sed potius elevandum. Quod autem ait: Iniuste iniquitatem gesserunt; in quem hoc dicatur considera, nisi in eum qui forte iuste iniquitatem gerat: id est, si laesus per Legem se incipiat vindicare iuxta praecepta Moysis, iuste videtur facere iniquitatem, sed non secundum Evangelii praecepta. Et ideo ait: Non veni vocare iustos, sed peccatores; quia Iudaei ad vindicandum se auctoritate Legis utuntur.
43 Habes hoc et in Apostolo: Sobrii estote, et iuste. Non solum sobrios nos, sed etiam iuste sobrios esse debere docuit evidenter. Potest autem aliquis et sobrius esse, et non iuste sobrius; ut sobrius sit a vino, et non sit sobrius aequitate, atque iustitia; est enim crapula iniquitatis. Potest et aliquis ebrietati et luxuriae semper indulgens, dum aliena tamen diripere conatur, eo occupatus studio sobrius esse a vino, et non sobrius a rapinis: nec iste iuste sobrius. Ideo Apostolus admonet, ut sit in nobis iusta sobrietas. Denique addidit: Et nolite peccare. Qui enim peccat, etsi sobrius sit, non potest tamen tamquam iuste sobrius praedicari. Nolite, inquit, seduci, hoc est, ne alieni erroris ebrietas vos faciat temulentos. Corrumpunt bonos mores colloquia mala; eo quod ore et labiis infidelium tamquam ebrietas quaedam moribus audientis infunditur. Meritoque addidit: Sobrii estote iuste, et nolite peccare. Ignorantiam enim Dei quidam habent; ut sobrius ille sit, qui non habet ignorantiam Dei, nec titubat ebrietate perfidiae: iuste autem sobrius, in quo operum gratia cum fidei sobrietate resplendet.
44 Sequitur versus septimus: Convertantur ad me qui timent te, et qui sciunt testimonia tua. Alius habet, maxime iuxta Graecum: Convertantur mihi. Si ad me legimus: convertantur qui timent Deum, de commissis propriis erubescant; vel certe luant supplicia delictorum: convertantur autem ad Dei servulum, Propheticamque doctrinam; ut dediscant pudenda committere, et tanti emendatione doctoris exuant mores suos, delictorumque labe detersa, virtutum induant disciplinam. Si autem ita legimus: Convertantur mihi, hoc est, quoniam exercebor in praeceptis tuis, mihi convertantur, mihi autem iam non peccanti, iam non erranti. Convertantur, inquit, qui timentes te propriis renuntiavere peccatis; ut consortio iustorum Propheta ad uberius provehatur, et ipse de ea gratia quae in ipso est, plurimum conferat audientibus. Convertantur igitur iam non peccante me, iusti ad iustum. De testimoniis autem puto iam non opus esse repetere, cum ante iam dictum sit.
45 Sequitur versus octavus: Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar. Quanto excelsior est Propheta, vel munere prophetiae, vel regni gratia, tanto magis sequitur humilitatem, et docet quid nos debeamus imitari; eo quod Propheta tantum immaculatum cor fieri sibi deposcit. Supra postulavit: Cor mundum crea in me, Deus. Non dixit, fac: sed crea; ut de integro cor eius instauret et mundet. Maior quidem in hoc sermone ambitus est. Grande enim cor est a Domino creatum, quod recipiat Verbum de coelestibus virtutibus, ac potestatibus. Grande cor quod recipiat ipsum Dominum dicentem: Inhabitabo in illis, et deambulabo in ipsis. Ut haec igitur recipiat, creatorem sibi cordis sui non angelum fieri, sed ipsum Dominum deprecatur, qui coelum creavit et terram.
46 Et bene ait: Immaculatum; quia cor hominis quadam velut indecentium cogitationum colluvione maculatur. Si cogitatio ipsa polluit, quanto etiam facta ipsa contaminant? Noli extraordinariis cogitationibus adversa naturae contaminare penetralia; ne id inquinamento gravi polluas, quod putas habere te mundum. Manus lavas quasi possis crimina eluere, cum mentem tuam immundis cogitationibus inquinatam lavare non possis. Et Pilatus manus lavit: sed cor suum lavare non potuit. Mansit scelere pollutus, quamvis manus suas aquae infusione lavisset. Audi quia et cogitatio inquinat: Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod exit de ore. De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. Haec sunt quae coinquinant hominem. Si ergo intus coinquinaris, prius munda quod intus est. Si quod intus est mundaveris, et exteriora mundasti: ut si aqua turbidum fluat, frustra putes lacum esse mundandum, si fons profluat coenulentus; receptacula enim tersisse nihil proderit, cum in fonte sit vitium. Ipse tibi ante purgandus es, ut fluat omne quod purum est. Cor tuum cogitationum tuarum est scaturigo. In illo fonte vel turbida aqua impuritatis evomitur, vel sincera pietatis unda prorumpit.
47 Didicisti cor esse mundandum, disce quemadmodum mundes. Mundat hunc fontem iustificatio legitima, hoc est, confessio peccatorum. Denique publicanus ille qui peccata propria fatebatur, iustificatus magis de templo, quam pharisaeus exivit; quia ieiunia sua et munera pharisaeus, atque innocentiam praeferebat. Munda ergo aquam tuam, illam aquam de qua dictum est: Aqua alta consilium in corde viri. Bonam tibi aquam natura dedit, nisi eam coeno tuo polluas: ipsa te diluit, si pura, si simplex, si etiam naturalis sit, si nihil habeat sordidum atque terrenum. Quid mali est, si ea aqua quae mundare debeat, polluat? Sed non est aqua tua quae te polluit. Ista aqua aliena est. Denique dictum est tibi: Ab aliena aqua abstine te. Aliena aqua mentitur et fallit, et contrarium naturae profluit. Ideo ait: Filii alieni mentiti sunt mihi; nam si alieni non fuissent, utique non fefellissent. Nemo ergo glorietur castum se habere cor, quemadmodum Salomon dixit : sed qui gloriatur, in Domino glorietur, qui sanctis suis cor mundum creare dignatus est, et immaculatum facere iustificationibus suis. Quae sint iustificationes, audisti dicentem: Dic iniquitates tuas, ut iustificeris. Ergo qui iniquitates suas dicit, iustificatur: qui autem iustificatur, non confunditur; quia pudorem peccatorum matura confessione praevenit.



Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, SERMO NONUS. Theth <<<     >>> SERMO UNDECIMUS. Caph
monumenta.ch > Ambrosius > 10